|
Et inde est quod in regula Catholicae fidei docemur confiteri filium
consubstantialem patri, per quod duo excluduntur. Primo quidem ut non
intelligatur pater et filius secundum carnalem generationem, quae fit
per aliquam decisionem substantiae filii a patre, ut sic oporteat
filium non esse patri consubstantialem. Secundo ut etiam non
intelligamus patrem et filium secundum generationem intelligibilem,
prout verbum in mente nostra concipitur, quasi accidentaliter
superveniens intellectui, et non de eius essentia existens.
|
|