|
Eorum autem quae in essentia non differunt, impossibile est esse
differentiam secundum speciem, tempus et naturam. Quia ergo verbum
patri est consubstantiale, necesse est quod secundum nihil dictorum a
patre differat. Et quidem secundum tempus differre non potest. Cum
enim hoc verbum in Deo ponatur per hoc quod Deus se ipsum intelligit,
sui verbum intelligibile concipiendo, oportet quod si aliquando Dei
verbum non fuit, quod tunc Deus se ipsum non intellexerit. Semper
autem quando Deus fuit, se intellexit, quia eius intelligere est eius
esse. Semper ergo et verbum eius fuit: et ideo in regula Catholicae
fidei dicimus: ex patre natum ante omnia saecula. Secundum speciem
etiam est impossibile verbum Dei a Deo quasi minoratum differre, cum
Deus seipsum non minus intelligat quam sit. Verbum autem perfectam
speciem habet: quia id cuius est verbum, perfecte intelligitur.
Oportet igitur Dei verbum omnino perfectum secundum speciem
divinitatis esse. Inveniuntur autem quaedam quae ex aliis procedunt,
perfectam eorum speciem non consequi, ex quibus procedunt. Uno modo
sicut in generationibus aequivocis: a sole enim non generatur sol, sed
quoddam animal. Ut ergo talis imperfectio a generatione divina
excludatur, confitemur natum Deum de Deo. Alio modo quod procedit
ex aliquo, differt ab eo propter defectum puritatis, dum scilicet ab
eo quod est in se simplex et purum, per applicationem ad extraneam
materiam aliquid producitur a prima specie deficiens: sicut ex domo
quae est in mente artificis, fit domus quae est in materia; et a
lumine recepto in corpore terminato, fit color; et ex igne adiuncto
aliis elementis, fit mixtum; et ex radio per oppositionem corporis
opaci, fit umbra. Ut hoc ergo a divina generatione excludatur,
additur lumen de lumine. Tertio modo quod ex aliquo procedit, non
consequitur speciem eius propter defectum veritatis, quia scilicet non
vere recipit eius naturam, sed quamdam eius similitudinem tantum,
sicut imago in speculo vel sculptura, aut etiam similitudo rei in
intellectu vel sensu. Non enim imago hominis dicitur verus homo, sed
similitudo; nec lapis est anima, ut dicit philosophus, sed species
lapidis. Ut igitur haec a divina generatione excludantur, additur:
Deum verum de Deo vero. Secundum naturam etiam impossibile est
verbum a Deo differre, cum hoc sit Deo naturale quod se ipsum
intelligat. Habet enim omnis intellectus aliqua quae naturaliter
intelligit, sicut intellectus noster habet prima principia. Multo
ergo magis Deus, cuius intelligere est suum esse, seipsum naturaliter
intelligit. Verbum ergo ipsius naturaliter ex ipso est, non sicut ea
quae praeter naturalem originem procedunt, ut a nobis procedunt res
artificiales, quas facere dicimur. Quae vero naturaliter a nobis
procedunt, dicimur generare, ut filius. Ne igitur Dei verbum non
naturaliter a Deo procedere intelligatur, sed secundum potestatem suae
voluntatis, additur: genitum, non factum.
|
|