|
Cum autem intellectum sit in intelligente, et amatum in amante,
diversa ratio eius quod est esse in aliquo, utrobique consideranda
est. Cum enim intelligere fiat per assimilationem aliquam
intelligentis ad id quod intelligitur, necesse est id quod
intelligitur, in intelligente esse, secundum quod eius similitudo in
ea consistit. Amatio autem fit secundum quamdam motionem amantis ab
amato: amatum enim trahit ad seipsum amantem. Igitur non perficitur
amatio in similitudine amati, sicut perficitur intelligere in
similitudine intellecti, sed perficitur in attractione amantis ad ipsum
amatum. Traductio autem similitudinis principalis fit per generationem
univocam, secundum quam in rebus viventibus generans pater, et genitus
filius nominatur. In eisdem etiam prima motio fit secundum speciem.
Sicut igitur in divinis modus ille quo Deus est in Deo ut intellectum
in intelligente, exprimitur per hoc quod dicimus filium, qui est
verbum Dei; ita modum quo Deus est in Deo sicut amatum in amante
exprimimus per hoc quod ponimus ibi spiritum, qui est amor Dei: et
ideo secundum regulam Catholicae fidei credere in spiritum iubemur.
|
|