|
Considerandum est autem, quod cum bonum amatum habeat rationem finis,
ex fine autem motus voluntarius bonus vel malus reddatur, necesse est
quod amor quo ipsum summum bonum amatur, quod Deus est, eminentem
quamdam obtineat bonitatem, quae nomine sanctitatis exprimitur, sive
dicatur sanctum quasi purum, secundum Graecos, quia in Deo est
purissima bonitas ab omni defectu immunis: sive dicatur sanctum, idest
firmum, secundum Latinos, quia in Deo est immutabilis bonitas,
propter quod omnia quae ad Deum ordinantur, sancta dicuntur, sicut
templum et vasa templi, et omnia divino cultui mancipata.
Convenienter igitur spiritus, quo nobis insinuatur amor quo Deus se
amat, spiritus sanctus nominatur. Unde et regula Catholicae fidei
spiritum praedictum nominat sanctum, cum dicitur credo in spiritum
sanctum.
|
|