|
Sicut autem intelligere Dei est suum esse, ita et eius amare. Non
igitur Deus amat seipsum secundum aliquid suae essentiae superveniens,
sed secundum suam essentiam. Cum igitur amet seipsum secundum hoc quod
ipse in seipso est ut amatum in amante, non est Deus amatus in Deo
amante per modum accidentalem, sicut et res amatae sunt in nobis
amantibus accidentaliter, sed Deus est in seipso ut amatum in amante
substantialiter. Ipse ergo spiritus sanctus, quo nobis insinuatur
divinus amor, non est aliquid accidentale in Deo, sed est res
subsistens in essentia divina, sicut pater et filius. Et ideo in
regula Catholicae fidei ostenditur coadorandus, et simul glorificandus
cum patre et filio.
|
|