|
Est etiam considerandum, quod ipsum intelligere ex virtute intellectus
procedit. Secundum autem quod intellectus actu intelligit, est in
ipso id quod intelligitur. Hoc igitur quod est intellectum esse in
intelligente, procedit ex virtute intellectiva intellectus, et hoc est
verbum ipsius, ut supra dictum est. Similiter etiam id quod amatur
est in amante secundum quod amatur actu. Quod autem aliquid actu
ametur, procedit et ex virtute amativa amantis, et ex bono amabili
actu intellecto. Hoc igitur quod est amatum esse in amante, ex duobus
procedit: scilicet ex principio amativo, et ex intelligibili
apprehenso, quod est verbum conceptum de amabili. Cum igitur in Deo
seipsum intelligente et amante verbum sit filius; is autem cuius est
verbum, sit verbi pater, ut ex dictis patet, necesse est quod
spiritus sanctus, qui pertinet ad amorem, secundum quod Deus in
seipso est ut amatum in amante, ex patre procedat, et filio: unde et
in symbolo dicitur: qui ex patre filioque procedit.
|
|