|
Ex omnibus autem quae dicta sunt, colligi oportet, quod in divinitate
quendam trinarium ponimus, qui tamen unitati et simplicitati essentiae
non repugnat. Oportet enim concedi Deum esse ut existentem in sua
natura, et intellectum et amatum a seipso. Aliter autem hoc accidit
in Deo et in nobis. Quia enim in sua natura homo substantia est,
intelligere autem et amare eius non sunt eius substantia, homo quidem,
secundum quod in natura sua consideratur, quaedam res subsistens est;
secundum autem quod est in suo intellectu, non est res subsistens, sed
intentio quaedam rei subsistentis, et similiter secundum quod est in
seipso ut amatum in amante. Sic ergo in homine tria quaedam
considerari possunt: idest homo in natura sua existens, et homo in
intellectu existens, et homo in amore existens; et tamen hi tres non
sunt unum, quia intelligere eius non est eius esse, similiter autem et
amare: et horum trium unus solus est res quaedam subsistens, scilicet
homo in natura sua existens. In Deo autem idem est esse,
intelligere, et amare. Deus ergo in esse suo naturali existens, et
Deus existens in intellectu, et Deus existens in amore suo, unum
sunt; unusquisque tamen eorum est subsistens. Et quia res
subsistentes in intellectuali natura personas Latini nominare
consueverunt, Graeci vero hypostases, propter hoc in divinis Latini
dicunt tres personas, Graeci vero tres hypostases, patrem scilicet,
et filium, et spiritum sanctum.
|
|