|
Videtur autem ex praedictis repugnantia quaedam suboriri. Si enim in
Deo ternarius aliquis ponitur, cum omnis numerus divisionem aliquam
consequatur, oportebit in Deo aliquam differentiam ponere, per quam
tres ab invicem distinguantur: et ita non erit in Deo summa
simplicitas. Nam si in aliquo tres conveniunt, et in aliquo
differunt, necesse est ibi esse compositionem, quod superioribus
repugnat. Rursus si necesse est esse unum solum Deum, ut supra
ostensum est, nulla autem res una oritur vel procedit a seipsa,
impossibile videtur quod sit Deus genitus, vel Deus procedens.
Falso igitur ponitur in divinis nomen patris et filii, et spiritus
procedentis.
|
|