|
Principium autem ad dissolvendum hanc dubitationem, hinc sumere
oportet, quia secundum diversitatem naturarum est in diversis rebus
diversus modus aliquid ex alio oriendi vel procedendi. In rebus enim
vita carentibus, quia non sunt seipsa moventia, sed solum extrinsecus
possunt moveri, oritur unum ex altero quasi exterius alteratum et
immutatum, sicut ab igne generatur ignis, et ab aere aer. In rebus
vero viventibus, quarum proprietas est ut seipsas moveant, generatur
aliquid in ipso generante, sicut foetus animalium et fructus
plantarum. Est autem considerare diversum modum processionis secundum
diversas vires et processiones earumdem. Sunt enim quaedam vires in
eis, quarum operationes non se extendunt nisi ad corpora, secundum
quod materialia sunt, sicut patet de viribus animae vegetabilis, quae
sunt nutritiva et augmentativa et generativa: et secundum hoc genus
virium animae non procedit nisi aliquid corporale corporaliter
distinctum, et tamen aliquo modo coniunctum in viventibus ei a quo
procedit. Sunt autem quaedam vires, quarum operationes etsi corpora
non transcendant, tamen se extendunt ad species corporum, sine materia
eas recipiendo, sicut est in omnibus viribus animae sensitivae. Est
enim sensus susceptivus specierum sine materia, ut philosophus dicit.
Huiusmodi autem vires, licet quodammodo immaterialiter formas rerum
suscipiant, non tamen eas suscipiunt absque organo corporali. Si qua
igitur processio in huiusmodi viribus animae inveniatur, quod
procedit, non erit aliquod corporale, vel corporaliter distinctum,
vel coniunctum ei a quo procedit, sed incorporaliter et immaterialiter
quodammodo, licet non omnino absque adminiculo organi corporalis. Sic
enim procedunt in animalibus formationes rerum imaginatarum, quae
quidem sunt in imaginatione non sicut corpus in corpore, sed quodam
spirituali modo: unde et ab Augustino imaginaria visio spiritualis
nominatur. Si autem secundum operationem imaginationis procedit
aliquid non per modum corporalem, multo fortius hoc accidet per
operationem partis intellectivae, quae nec etiam in sui operatione
indiget organo corporali, sed omnino eius operatio immaterialis est.
Procedit enim verbum secundum operationem intellectus, ut in ipso
intellectu dicentis existens, non quasi localiter in eo contentum, nec
corporaliter ab eo separatum, sed in ipso quidem existens secundum
ordinem originis: et eadem ratio est de processione quae attenditur
secundum operationem voluntatis, prout res amata existit in amante, ut
supra dictum est. Licet autem vires intellectivae et sensitivae
secundum propriam rationem sint nobiliores viribus animae vegetabilis,
non tamen in hominibus aut in aliis animalibus secundum processionem
imaginativae partis, aut sensitivae procedit aliquid subsistens in
natura speciei eiusdem, sed hoc solum accidit per processionem quae fit
secundum operationem animae vegetabilis: et hoc ideo est, quia in
omnibus compositis ex materia et forma, multiplicatio individuorum in
eadem specie fit secundum materiae divisionem. Unde in hominibus, et
aliis animalibus, cum ex forma et materia componantur secundum
corporalem divisionem, quae invenitur secundum processionem quae est
secundum operationem animae vegetabilis, et non in aliis operationibus
animae, multiplicantur individua secundum eamdem speciem. In rebus
autem quae non sunt ex materia et forma compositae, non potest inveniri
nisi distinctio formalis tantum. Sed si forma, secundum quam
attenditur distinctio, sit substantia rei, oportet quod illa
distinctio sit rerum subsistentium quarumdam; non autem si forma illa
non sit rei subiecta. Est igitur commune in omni intellectu, ut ex
dictis patet, quod oportet id quod in intellectu concipitur, ab
intelligente quodammodo procedere, inquantum intelligens est, et sua
processione ab ipso quodammodo distinguitur, sicut conceptio
intellectus quae est intentio intellecta, distinguitur ab intellectu
intelligente; et similiter oportet quod affectio amantis, per quam
amatum est in amante, procedat a voluntate amantis inquantum est
amans. Sed hoc proprium habet intellectus divinus, quod cum
intelligere eius sit esse ipsius, oportet quod conceptio intellectus,
quae est intentio intellecta, sit substantia eius, et similiter est de
affectione in ipso Deo amante. Relinquitur ergo quod intentio
intellectus divini, quae est verbum ipsius, non distinguitur a
producente ipsum in hoc quod est esse secundum substantiam, sed solum
in hoc quod est esse secundum rationem processionis unius ex alio: et
similiter est de affectione amoris in Deo amante, quae ad spiritum
sanctum pertinet. Sic igitur patet quod nihil prohibet verbum Dei,
quod est filius, esse unum cum patre secundum substantiam, et tamen
distinguitur ab eo secundum relationem processionis, ut dictum est.
Unde et manifestum est quod eadem res non oritur neque procedit a
seipsa: quia filius, secundum quod a patre procedit, ab eo
distinguitur; et eadem ratio est de spiritu sancto per comparationem ad
patrem et filium.
|
|