|
Istae autem relationes, quibus pater et filius et spiritus sanctus ab
invicem distinguuntur, sunt relationes reales et non rationis tantum.
Illae enim relationes sunt rationis tantum quae non consequuntur ad
aliquid quod est in rerum natura, sed ad aliquid quod est in
apprehensione tantum, sicut dextrum et sinistrum in lapide non sunt
relationes reales, sed rationis tantum, quia non consequuntur aliquam
virtutem realem in lapide existentem, sed solum acceptionem
apprehendentis lapidem ut sinistrum quia est alicui animali ad
sinistram; sed sinistrum et dextrum in animali sunt relationes reales,
quia consequuntur virtutes quasdam in determinatis partibus animalis
inventas. Cum igitur relationes praedictae, quibus pater et filius et
spiritus sanctus distinguuntur, sint realiter in Deo existentes,
oportet quod relationes praedictae sint relationes reales, non rationis
tantum.
|
|