|
Plures autem in divinis personas tribus esse impossibile est, cum non
sit possibile divinas personas multiplicari per substantiae divisionem,
sed solum per alicuius processionis relationem, nec cuiuscumque
processionis, sed talis quae non terminetur ad aliquod extrinsecum.
Nam si terminaretur ad aliquod extrinsecum, non haberet naturam
divinam, et sic non posset esse persona aut hypostasis divina.
Processio autem in Deo ad exterius non terminata non potest accipi
nisi aut secundum operationem intellectus, prout procedit verbum; aut
secundum operationem voluntatis, prout procedit amor, ut ex dictis
patet. Non igitur potest esse aliqua persona divina procedens, nisi
vel ut verbum, quod dicimus filium, vel ut amor, quod dicimus
spiritum sanctum. Rursus. Cum Deus omnia uno intuitu per suum
intellectum comprehendat, et similiter uno actu voluntatis omnia
diligat, impossibile est in Deo esse plura verba aut plures amores.
Si igitur filius procedit ut verbum, et spiritus sanctus procedit ut
amor, impossibile est in Deo esse plures filios, vel plures spiritus
sanctos. Item. Perfectum est extra quod nihil est. Quod igitur
extra se aliquid sui generis patitur, non simpliciter perfectum est,
propter quod et ea quae sunt simpliciter in suis naturis perfecta,
numero non multiplicantur, sicut Deus, sol et luna, et huiusmodi.
Oportet autem tam filium quam spiritum sanctum esse simpliciter
perfectum, cum uterque eorum sit Deus, ut ostensum est. Impossibile
est igitur esse plures filios, aut plures spiritus sanctos.
Praeterea. Illud per quod aliquid subsistens est hoc aliquid, et ab
aliis distinctum, impossibile est quod numero multiplicetur, eo quod
individuum de pluribus dici non potest. Sed filiatione filius est haec
persona divina in se subsistens et ab aliis distincta, sicut per
principia individuantia, Socrates est haec persona humana. Sicut
ergo principia individuantia, quibus Socrates est hic homo, non
possunt convenire nisi uni, ita etiam filiatio in divinis non potest
nisi uni convenire. Et simile est de relatione patris et spiritus
sancti. Impossibile est igitur in divinis esse plures patres, aut
plures filios, aut plures spiritus sanctos. Adhuc. Ea quae sunt
unum secundum formam non multiplicantur numero nisi per materiam, sicut
multiplicatur albedo per hoc quod est in pluribus subiectis. In
divinis autem non est materia. Quidquid igitur est unum specie et
forma in divinis, impossibile est multiplicari secundum numerum.
Huiusmodi autem sunt paternitas et filiatio et spiritus sancti
processio. Impossibile est igitur in divinis esse plures patres, aut
filios, aut spiritus sanctos.
|
|