|
Huiusmodi autem existente numero personarum in divinis, necesse est
personarum proprietates, quibus ab invicem distinguuntur, in aliquo
numero esse, quarum tres oportet patri convenire. Una qua
distinguatur a filio solo, et haec est paternitas; alia qua
distinguatur a duobus, scilicet filio et spiritu sancto, et haec est
innascibilitas, quia pater non est Deus procedens ab alio, filius
autem et spiritus sanctus ab alio procedunt; tertia est qua ipse pater
cum filio a spiritu sancto distinguitur; et haec dicitur communis
spiratio. Proprietatem autem qua pater differat a solo spiritu
sancto, non est assignare, eo quod pater et filius sunt unum
principium spiritus sancti, ut ostensum est.
|
|