|
Filio autem necesse est duas convenire. Unam scilicet qua
distinguatur a patre, et haec est filiatio; aliam qua simul cum patre
distinguatur a spiritu sancto, quae est communis spiratio. Non autem
est assignare proprietatem qua distinguatur a solo spiritu sancto,
quia, ut iam dictum est, filius et pater sunt unum principium spiritus
sancti. Similiter etiam non est assignare proprietatem unam qua
spiritus sanctus et filius simul distinguantur a patre. Pater enim ab
eis distinguitur una proprietate, scilicet innascibilitate, inquantum
est non procedens. Sed quia filius et spiritus sanctus non una
processione procedunt, sed pluribus, duabus proprietatibus a patre
distinguuntur. Spiritus autem sanctus habet unam proprietatem tantum,
qua distinguitur a patre et filio, et dicitur processio. Quod autem
non possit esse aliqua proprietas qua spiritus sanctus distinguatur a
filio solo, vel a patre solo, ex dictis patet. Sunt igitur quinque
quae personis attribuuntur: scilicet innascibilitas, paternitas,
filiatio, spiratio et processio.
|
|