|
Haec autem quinque notiones personarum dici possunt, eo quod per eas
nobis innotescit in divinis distinctio personarum, non tamen haec
quinque possunt dici proprietates, si hoc in proprietatis ratione
observetur, ut proprium esse dicatur quod convenit uni soli: nam
communis conspiratio patri et filio convenit. Sed secundum illum modum
quo aliquid dicitur proprium aliquibus per respectum ad aliud sicut
bipes homini et avi per respectum ad quadrupedia, nihil prohibet etiam
communem spirationem proprietatem dici. Quia vero in divinis personae
solis relationibus distinguuntur, notiones autem sunt quibus divinarum
personarum distinctio innotescit, necesse est notiones aliqualiter ad
relationem pertinere. Sed earum quatuor verae relationes sunt, quibus
divinae personae ad invicem referuntur. Quinta vero notio, scilicet
innascibilitas, ad relationem pertinet, sicut relationis negatio; nam
negationes ad genus affirmationum reducuntur, et privationes ad genus
habituum, sicut non homo ad genus hominis, et non album ad genus
albedinis. Sciendum tamen quod relationum, quibus personae ad invicem
referuntur, quaedam nominatae sunt, ut paternitas et filiatio, quae
proprie relationem significant; quaedam vero innominatae, illae
scilicet quibus pater et filius ad spiritum sanctum referuntur, et
spiritus sanctus ad eos; sed loco relationum utimur nominibus
originum. Manifestum est enim quod communis spiratio et processio
originem significant; non autem relationes originem consequentes: quod
potest perpendi ex relationibus patris et filii. Generatio enim
significat activam originem, quam consequitur paternitatis relatio;
nativitas vero significat passivam filii, quam consequitur relatio
filiationis. Similiter igitur ad communem spirationem sequitur aliqua
relatio, et etiam ad processionem. Sed quia relationes innominatae
sunt, utimur nominibus actuum pro nominibus relationum.
|
|