|
Considerandum autem, quod quamvis relationes subsistentes in divinis
sint ipsae personae divinae, ut supra dictum est, non tamen oportet
esse quinque, vel quatuor personas secundum numerum relationum.
Numerus enim distinctionem aliquam consequitur. Sicut autem unum est
indivisibile vel indivisum, ita pluralitas est divisibile vel divisum.
Ad pluralitatem enim personarum requiritur quod relationes vim
distinctivam habeant ratione oppositionis, nam formalis distinctio non
est nisi per oppositionem. Si ergo praedictae relationes
inspiciantur, paternitas et filiatio oppositionem ad invicem habent
relativam, unde non se compatiuntur in eodem supposito: propter hoc
oportet quod paternitas et filiatio sint duae personae subsistentes.
Innascibilitas autem opponitur quidem filiationi, non autem
paternitati: unde paternitas et innascibilitas possunt uni et eidem
personae convenire. Similiter communis spiratio non opponitur neque
paternitati, neque filiationi, nec etiam innascibilitati. Unde nihil
prohibet communem spirationem inesse et personae patris, et personae
filii. Propter quod communis spiratio non est persona subsistens
seorsum a persona patris et filii. Processio autem oppositionem
relativam habet ad communem spirationem. Unde, cum communis spiratio
conveniat patri et filio, oportet quod processio sit alia persona a
persona patris et filii. Hinc autem patet quare Deus non dicitur
quinus, propter quinarium numerum notionum, sed dicitur trinus propter
trinarium personarum. Quinque enim notiones non sunt quinque
subsistentes res, sed tres personae sunt tres res subsistentes. Licet
autem uni personae plures notiones aut proprietates conveniant, una
tamen sola est quae personam constituit. Non enim sic constituitur
persona proprietatibus quasi ex pluribus constituta, sed eo quod
proprietas ipsa relativa subsistens persona est. Si igitur
intelligerentur plures proprietates ut seorsum per se subsistentes,
essent iam plures personae, et non una. Oportet igitur intelligi,
quod plurium proprietatum seu notionum uni personae convenientium illa
quae procedit secundum ordinem naturae, personam constituit; aliae
vero intelliguntur ut personae iam constitutae inhaerentes. Manifestum
est autem quod innascibilitas non potest esse prima notio patris quae
personam eius constituat, tum quia nihil negatione constituitur, tum
quia naturaliter affirmatio negationem praecedit. Communis autem
spiratio ordine naturae praesupponit paternitatem et filiationem, sicut
processio amoris processionem verbi. Unde nec communis spiratio potest
esse prima notio patris, sed nec filii. Relinquitur ergo quod prima
notio patris sit paternitas, filii autem filiatio, spiritus autem
sancti sola processio notio est. Relinquitur igitur quod tres sunt
notiones constituentes personas, scilicet paternitas, filiatio et
processio. Et has quidem notiones necesse est proprietates esse. Id
enim quod personam constituit, oportet soli illi personae convenire,
principia enim individuationis non possunt pluribus convenire.
Dicuntur igitur praedictae tres notiones personales proprietates,
quasi constituentes tres personas modo praedicto. Aliae vero dicuntur
proprietates seu notiones personarum, non autem personales, quia
personam non constituunt.
|
|