|
Ex hoc autem apparet quod remotis per intellectum proprietatibus
personalibus, non remanent hypostases. In resolutione enim quae fit
per intellectum, remota forma, remanet subiectum formae, sicut remota
albedine remanet superficies, qua remota, remanet substantia, cuius
forma remota remanet materia prima; sed remoto subiecto nihil remanet.
Proprietates autem personales sunt ipsae personae subsistentes, nec
constituunt personas, quasi praeexistentibus suppositis advenientes:
quia nihil in divinis potest esse distinctum quod absolute dicitur, sed
solum quod relativum est. Relinquitur igitur quod proprietatibus
remotis personalibus per intellectum, non remanent aliquae hypostases
distinctae; sed remotis notionibus non personalibus, remanent
hypostases distinctae.
|
|