|
Si quis autem quaerat, utrum remotis per intellectum proprietatibus
personalibus remaneat essentia divina, dicendum est quod quodam modo
remanet, quodam vero modo non. Est enim duplex resolutio quae fit per
intellectum. Una secundum abstractionem formae a materia, in qua
quidem proceditur ab eo quod formalius est, ad id quod est
materialius: nam id quod est primum subiectum, ultimo remanet; ultima
vero forma primo removetur. Alia vero resolutio est secundum
abstractionem universalis a particulari, quae quodammodo contrario
ordine se habet: nam prius removentur conditiones materiales
individuantes, ut accipiatur quod commune est. Quamvis autem in
divinis non sit materia et forma, neque universale et particulare, est
tamen in divinis commune et proprium, et suppositum naturae communi.
Personae enim comparantur ad essentiam, secundum modum intelligendi,
sicut supposita propria ad naturam communem. Secundum igitur primum
modum resolutionis quae fit per intellectum, remotis proprietatibus
personalibus, quae sunt ipsae personae subsistentes, non remanet
natura communis; modo autem secundo remanet.
|
|