|
Potest autem ex dictis manifestum esse, qualis sit ordo secundum
intellectum actuum personalium ad proprietates personales.
Proprietates enim personales sunt subsistentes personae: persona autem
subsistens in quacumque natura agit communicando suam naturam in virtute
suae naturae; nam forma speciei est principium generandi simile
secundum speciem. Cum igitur actus personales ad communicationem
naturae divinae pertineant, oportet quod persona subsistens communicet
naturam communem virtute ipsius naturae. Et ex hoc duo possunt
concludi. Quorum unum est quod potentia generativa in patre sit ipsa
natura divina, nam potentia quodcumque agendi, est principium cuius
virtute aliquid agitur. Aliud est quod actus personalis, scilicet
generatio, secundum modum intelligendi praesupponit et naturam divinam
et proprietatem personalem patris, quae est ipsa hypostasis patris,
licet huiusmodi proprietas, inquantum relatio est, ex actu
consequatur. Unde si in patre attendatur quod subsistens persona est,
dici potest, quod quia pater est, generat; si autem attendatur quod
relationis est, e converso dicendum videtur, quod quia generat, pater
est.
|
|