|
Sciendum est tamen, quod alio modo oportet accipere ordinem
generationis activae ad paternitatem, alio modo generationis passivae,
sive nativitatis ad filiationem. Generatio enim activa praesupponit
ordine naturae personam generantis; sed generatio passiva sive
nativitas ordine naturae praecedit personam genitam, quia persona
genita nativitate sua habet ut sit. Sic igitur generatio activa
secundum modum intelligendi praesupponit paternitatem, secundum quod
est constitutiva personae patris; nativitas autem non praesupponit
filiationem, secundum quod est constitutiva personae filii, sed
secundum intelligendi modum praecedit eam utroque modo, scilicet et
secundum quod est constitutiva personae, et secundum quod est relatio.
Et similiter intelligendum est de his quae pertinent ad processionem
spiritus sancti.
|
|