|
Ex ordine autem assignato inter actus notionales et proprietates
notionales, non intendimus quod actus notionales, secundum rem a
proprietatibus personalibus differant, sed solum secundum modum
intelligendi. Sicut enim intelligere Dei est ipse Deus intelligens,
ita et generatio patris est ipse pater generans, licet alio modo
significentur. Similiter etiam licet una persona plures notiones
habeat, non tamen in ea est aliqua compositio. Innascibilitas enim,
cum sit proprietas negativa, nullam compositionem facere potest. Duae
vero relationes quae sunt in persona patris, scilicet paternitas et
communis spiratio, sunt quidem idem secundum rem prout comparantur ad
personam patris: sicut enim paternitas est pater, ita et communis
spiratio in patre est pater, et in filio est filius. Differunt autem
secundum ea ad quae referuntur: nam paternitate pater refertur ad
filium, communi spiratione ad spiritum sanctum; et similiter filius
filiatione quidem ad patrem, communi vero spiratione ad spiritum
sanctum.
|
|