|
Oportet autem quod ipsae proprietates relativae sint ipsa divina
essentia. Proprietates enim relativae sunt ipsae personae
subsistentes. Persona autem subsistens in divinis non potest esse
aliud quam divina essentia: essentia autem divina est ipse Deus, ut
supra ostensum est. Unde relinquitur quod proprietates relativae sint
secundum rem idem quod divina essentia. Item. Quidquid est in aliquo
praeter essentiam eius, inest ei accidentaliter. In Deo autem nullum
accidens esse potest, ut supra ostensum est. Proprietates igitur
relativae non sunt aliud ab essentia divina secundum rem.
|
|