|
Non autem dici potest quod proprietates praedictae non sint in
personis, sed exterius ad eas se habeant, sicut Porretani dixerunt.
Relationes enim reales oportet esse in rebus relatis, quod quidem in
creaturis manifestum est: sunt enim relationes reales in eis sicut
accidentia in subiectis. Relationes autem istae quibus personae
distinguuntur in divinis, sunt relationes reales, ut supra ostensum
est. Igitur oportet quod sint in personis divinis, non quidem sicut
accidentia: nam et alia quae in creaturis sunt accidentia, ad Deum
translata a ratione accidentium cadunt, ut sapientia et iustitia, et
alia huiusmodi, ut supra ostensum est. Praeterea. In divinis non
potest esse distinctio nisi per relationes: nam quaecumque absolute
dicuntur, communia sunt. Si igitur relationes exterius se habeant ad
personas, nulla in ipsis personis distinctio remanebit. Sunt igitur
proprietates relativae in personis, ita tamen quod sunt ipsae
personae, et etiam ipsa essentia divina; sicut sapientia et bonitas
dicuntur esse in Deo, et sunt ipse Deus et essentia divina, ut supra
ostensum est.
|
|