|
His igitur consideratis quae ad unitatem essentiae divinae pertinent et
ad personarum Trinitatem, restat de effectibus Trinitatis
considerandum. Primus autem effectus Dei in rebus est ipsum esse,
quod omnes alii effectus praesupponunt, et supra quod fundantur.
Necesse est autem omne quod aliquo modo est, a Deo esse. In omnibus
autem ordinatis hoc communiter invenitur, quod id quod est primum et
perfectissimum in aliquo ordine, est causa eorum quae sunt post in
ordine illo; sicut ignis, qui est maxime calidus, est causa
caliditatis in reliquis corporibus calidis. Semper enim imperfecta a
perfectis inveniuntur habere originem, sicut semina ab animalibus et
plantis. Ostensum est autem supra, quod Deus est primum et
perfectissimum ens: unde oportet quod sit causa essendi omnibus quae
esse habent. Adhuc. Omne quod habet aliquid per participationem,
reducitur in id quod habet illud per essentiam, sicut in principium et
causam; sicut ferrum ignitum participat igneitatem ab eo quod est ignis
per essentiam suam. Ostensum est autem supra, quod Deus est ipsum
suum esse, unde esse convenit ei per suam essentiam, omnibus autem
aliis convenit per participationem: non enim alicuius alterius essentia
est suum esse, quia esse absolutum et per se subsistens non potest esse
nisi unum, ut supra ostensum est. Igitur oportet Deum esse causam
existendi omnibus quae sunt.
|
|