|
Hoc autem ostendit quod Deus in creando res non praeexigit materiam ex
qua operetur. Nullum enim agens praeexigit ad suam actionem id quod
per suam actionem producit, sed solum ea praeexigit quae sua actione
producere non potest: aedificator enim lapides et ligna ad suam
actionem praeexigit, quia ea sua actione producere non potest; domum
autem producit in agendo, sed non praesupponit. Necesse est autem
materiam produci per actionem Dei, cum ostensum sit, quod omne quod
quolibet modo est, Deum habeat causam existendi. Relinquitur igitur
quod Deus in agendo materiam non praesupponit. Adhuc. Actus
naturaliter prior est potentia, unde et per prius competit sibi ratio
principii. Omne autem principium quod in creando aliud principium
praesupponit, per posterius habet rationem principii. Cum igitur
Deus sit principium rerum sicut actus primus, materia autem sicut ens
in potentia, inconveniens est quod Deus in agendo materiam
praesupponat. Item. Quanto aliqua causa est magis universalis,
tanto effectus eius est universalior. Nam causae particulares,
effectus universalium causarum ad aliquid determinatum appropriant,
quae quidem determinatio ad effectum universalem comparatur sicut actus
ad potentiam. Omnis igitur causa quae facit aliquid esse in actu,
praesupposito eo quod est in potentia ad actum illum, est causa
particularis respectu alicuius universalioris causae. Hoc autem Deo
non competit, cum ipse sit causa prima, ut supra ostensum est. Non
igitur praeexigit materiam ad suam actionem. Ipsius igitur est
producere res in esse ex nihilo, quod est creare: et inde est quod
fides Catholica eum creatorem confitetur.
|
|