|
Hoc etiam apparet, quod soli Deo convenit esse creatorem. Nam
creare illi causae convenit quae aliam universaliorem non praesupponit,
ut ex dictis patet. Hoc autem soli Deo competit. Solus igitur ipse
est creator. Item. Quanto potentia est magis remota ab actu, tanto
oportet esse maiorem virtutem per quam reducatur in actum. Sed
quantacumque distantia potentiae ad actum detur, semper remanet maior
distantia, si ipsa potentia subtrahatur. Creare igitur aliquid ex
nihilo requirit infinitam virtutem. Sed solus Deus est infinitae
virtutis, cum ipse sit infinitae essentiae. Solus igitur Deus potest
creare.
|
|