|
Manifestum est autem ex praeostensis, quod causa diversitatis in rebus
non est materiae diversitas. Ostensum est enim, quod materia non
praesupponitur actioni divinae, qua res in esse producit. Causa autem
diversitatis rerum non est ex materia, nisi secundum quod materia ad
rerum productionem praeexigitur, ut scilicet secundum diversitatem
materiae diversae inducantur formae. Non igitur causa diversitatis in
rebus a Deo productis est materia. Adhuc. Secundum quod res habent
esse, ita habent pluralitatem et unitatem, nam unumquodque secundum
quod est ens, est etiam unum. Sed non habent esse formae propter
materiam, sed magis materiae propter formas: nam actus melior est
potentia, id autem propter quod aliquid est, oportet melius esse.
Neque igitur formae ideo sunt diversae ut competant materiis diversis,
sed materiae ideo sunt diversae, ut competant diversis formis.
|
|