|
Si autem hoc modo se habeant res ad unitatem et multitudinem, sicut se
habent ad esse, totum autem esse rerum dependet a Deo, ut ostensum
est, pluralitatis rerum causam ex Deo esse oportet. Quod quidem
qualiter sit, considerandum est. Necesse est enim quod omne agens
agat sibi simile, secundum quod possibile est. Non autem erat
possibile quod similitudinem divinae bonitatis res a Deo productae
consequerentur in ea simplicitate secundum quam invenitur in Deo: unde
oportuit quod id quod est unum et simplex, repraesentaretur in rebus
causatis diversimode et dissimiliter. Necesse igitur fuit diversitatem
esse in rebus a Deo productis, ut divinam perfectionem rerum
diversitas secundum suum modum imitaretur. Item. Unumquodque
causatum finitum est: solius enim Dei est essentia infinita, ut supra
ostensum est. Quodlibet autem finitum per additionem alterius redditur
maius. Melius igitur fuit diversitatem in rebus creatis esse, ut sic
plura bona essent, quam quod esset unum tantum genus rerum a Deo
productum. Optimi autem est optima adducere. Conveniens igitur fuit
Deo quod in rebus diversitatem produceret.
|
|