|
Oportuit autem diversitatem in rebus cum ordine quodam institui, ut
scilicet quaedam aliis essent potiora. Hoc enim ad abundantiam divinae
bonitatis pertinet, ut suae bonitatis similitudinem rebus causatis
communicet, quantum possibile est. Deus autem non tantum in se bonus
est, sed etiam alia in bonitate excellit, et ea ad bonitatem adducit.
Ut igitur perfectior esset rerum creatarum similitudo ad Deum,
necessarium fuit, ut quaedam res aliis constituerentur meliores, et ut
quaedam in alia agerent, ea ad perfectionem ducendo. Prima autem
diversitas rerum principaliter in diversitate formarum consistit.
Formalis autem diversitas secundum contrarietatem est. Dividitur enim
genus in diversas species differentiis contrariis. In contrarietate
autem ordinem necesse est esse, nam semper alterum contrariorum
perfectius est. Oportet igitur rerum diversitatem cum quodam ordine a
Deo esse institutam, ut scilicet quaedam sint aliis potiora.
|
|