|
Quia vero unumquodque intantum nobile et perfectum est, inquantum ad
divinam similitudinem accedit, Deus autem est actus purus absque
potentiae permixtione; necesse est ea quae sunt suprema in entibus,
magis esse in actu, et minus de potentia habere, quae autem inferiora
sunt magis in potentia esse. Hoc autem qualiter sit, considerandum
est. Cum enim Deus sit sempiternus et incommutabilis in suo esse,
illa sunt in rebus infima, utpote de similitudine divina minus
habentia, quae sunt generationi et corruptioni subiecta, quae
quandoque sunt, et quandoque non sunt. Et quia esse sequitur formam
rei, sunt quidem huiusmodi quando formam habent, desinunt autem esse
quando forma privantur. Oportet igitur in eis esse aliquid quod possit
quandoque formam habere, quandoque vero forma privari, quod dicimus
materiam. Huiusmodi igitur quae sunt in rebus infima, oportet esse ex
materia et forma composita. Illa vero quae sunt suprema in entibus
creatis, ad similitudinem divini esse maxime accedunt, nec est in eis
potentia ad esse et non esse, sed a Deo per creationem sempiternum
esse adepta sunt. Cum autem materia hoc ipsum quod est, sit potentia
ad esse quod est per formam, huiusmodi entia in quibus non est potentia
ad esse et non esse, non sunt composita ex materia et forma, sed sunt
formae tantum subsistentes in suo esse, quod acceperunt a Deo.
Necesse est autem huiusmodi substantias incorporales incorruptibiles
esse. In omnibus enim corruptibilibus est potentia ad non esse. In
iis autem non est, ut dictum est. Sunt igitur incorruptibiles.
Item. Nihil corrumpitur nisi per separationem formae ab ipso, nam
esse semper consequitur formam. Huiusmodi autem substantiae, cum sint
formae subsistentes, non possunt separari a suis formis, et ita esse
amittere non possunt. Ergo sunt incorruptibiles. Sunt autem inter
utraque praedictorum quaedam media, in quibus etsi non sit potentia ad
esse et non esse, est tamen in eis potentia ad ubi. Huiusmodi autem
sunt corpora caelestia, quae generationi et corruptioni non
subiiciuntur, quia in iis contrarietates non inveniuntur, et tamen
sunt mutabilia secundum locum: sic autem invenitur in aliquibus materia
sicut et motus, est enim motus actus existentis in potentia. Habent
igitur huiusmodi corpora materiam non subiectam generationi et
corruptioni, sed solum loci mutationi.
|
|