|
Praedictas autem substantias, quas immateriales diximus, necesse est
etiam intellectuales esse. Ex hoc enim aliquid intellectuale est quod
immune est a materia, quod ex ipso intelligendi modo percipi potest.
Intelligibile enim in actu et intellectus in actu sunt unum.
Manifestum est autem aliquid esse actu intelligibile per hoc quod est a
materia separatum: nam et de rebus materialibus intellectualem
cognitionem habere non possumus nisi per abstractionem a materia. Unde
oportet idem iudicium de intellectu esse, ut scilicet quae sunt
immaterialia, sint intellectualia. Item. Substantiae immateriales
sunt primae et supremae in entibus, nam actus naturaliter est prior
potentia. Omnibus autem rebus apparet intellectus esse superior:
intellectus enim utitur corporalibus quasi instrumentis. Oportet
igitur substantias immateriales intellectuales esse. Adhuc. Quanto
aliqua sunt superiora in entibus, tanto magis pertingunt ad
similitudinem divinam. Videmus enim res quasdam infimi gradus
participare divinam similitudinem quantum ad esse tantum, velut
inanimata; quaedam autem quantum ad esse et vivere, ut plantae;
quaedam autem quantum ad sentire, ut animalia; supremus autem modus
est per intellectum, et maxime Deo conveniens. Supremae igitur
creaturae sunt intellectuales: et quia inter caeteras creaturas magis
ad Dei similitudinem accedunt, propter hoc dicuntur ad imaginem Dei
constitutae.
|
|