|
Per hoc autem ostenditur, quod sunt arbitrio liberae. Intellectus
enim non agit aut appetit sine iudicio, sicut inanimata; neque est
iudicium intellectus ex naturali impetu, sicut in brutis, sed ex
propria apprehensione: quia intellectus et finem cognoscit, et id quod
est ad finem, et habitudinem unius ad alterum; et ideo ipse sui
iudicii causa esse potest, quo appetat et agat aliquid propter finem.
Liberum autem dicimus quod sui causa est. Appetit igitur et agit
intellectus libero iudicio, quod est esse liberum arbitrio. Supremae
igitur substantiae sunt arbitrio liberae. Adhuc. Liberum est quod
non est obligatum ad aliquid unum determinatum. Appetitus autem
substantiae intellectivae non est obligatus ad aliquid unum determinatum
bonum: sequitur enim apprehensionem intellectus, quae est de bono
universaliter. Igitur appetitus substantiae intelligentis est liber,
utpote communiter se habens ad quodcumque bonum.
|
|