|
Sicut autem hae substantiae intelligentes quodam gradu aliis
substantiis praeponuntur, ita etiam ipsas substantias necesse est
aliquibus gradibus ab invicem distare. Non enim ab invicem differre
possunt materiali differentia, cum materia careant: unde si in eis est
pluralitas, necesse est eam per distinctionem formalem causari, quae
diversitatem speciei constituit. In quibuscumque autem est speciei
diversitatem accipere, necesse est in eis gradum quemdam et ordinem
considerare: cuius ratio est, quia sicut in numeris additio vel
subtractio unitatis speciem variat, ita per additionem et subtractionem
differentiarum res naturales specie differentes inveniuntur; sicut quod
est animatum tantum, ab eo differt quod est animatum et sensibile; et
quod est animatum et sensibile tantum, ab eo quod est animatum,
sensibile et rationale. Necesse est igitur praedictas immateriales
substantias secundum quosdam gradus et ordines esse distinctas.
|
|