|
Cum autem non sit in rebus in infinitum procedere, sicut est invenire
supremam in praedictis substantiis, quae propinquissime accedit ad
Deum, ita necesse est inveniri infimam, quae maxime appropinquat
materiae corporali. Et hoc quidem taliter potest esse manifestum.
Intelligere enim homini supra alia animalia convenit. Manifestum est
enim quod homo solus universalia considerat, et habitudines rerum, et
res immateriales, quae solum intelligendo percipiuntur. Impossibile
est autem quod intelligere sit actus exercitus per organum corporale,
sicut visio exercetur per oculum. Necesse est enim quod omne
instrumentum virtutis cognoscitivae careat illo genere rerum quod per
ipsum cognoscitur, sicut pupilla caret coloribus ex sua natura: sic
enim cognoscuntur colores, inquantum colorum species recipiuntur in
pupilla; recipiens autem oportet esse denudatum ab eo quod recipitur.
Intellectus autem cognoscitivus est omnium naturarum sensibilium. Si
igitur cognosceret per organum corporale, oporteret illud organum esse
denudatum ab omni natura sensibili, quod est impossibile. Item.
Omnis ratio cognoscitiva eo modo cognoscitur quo species cogniti est
apud ipsam, nam haec est sibi principium cognoscendi. Intellectus
autem cognoscit res immaterialiter, etiam eas quae in sua natura sunt
materiales, abstrahendo formam universalem a materialibus conditionibus
individuantibus. Impossibile est ergo quod species rei cognitae sit in
intellectu materialiter: ergo non recipitur in organo corporali, nam
omne organum corporale est materiale. Idem etiam apparet ex hoc quod
sensus debilitatur et corrumpitur ab excellentibus sensibilibus, sicut
auditus a magnis sonis, et visus a rebus valde fulgidis, quod
accidit, quia solvitur organi harmonia. Intellectus autem magis
roboratur ex excellentia intelligibilium: nam qui intelligit altiora
intelligibilium, non minus potest intelligere alia, sed magis. Si
igitur homo inveniatur intelligens, et intelligere hominis non sit per
organum corporale, oportet quod sit aliqua substantia incorporea, per
quam homo intelligat. Nam quod per se potest operari sine corpore,
etiam eius substantia non dependet a corpore. Omnes enim virtutes et
formae quae per se subsistere non possunt sine corpore, operationem
habere non possunt sine corpore: non enim calor per se calefacit, sed
corpus per calorem. Haec igitur substantia incorporea per quam homo
intelligit, est infima in genere substantiarum intellectualium, et
maxime materiae propinqua.
|
|