|
Cum autem esse intelligibile sit supra esse sensibile, sicut
intellectus supra sensum, ea autem quae sunt inferiora in entibus,
imitantur ut possunt superiora, sicut corpora generabilia et
corruptibilia imitantur aliquo modo circulationem caelestium corporum,
necesse est et sensibilia intelligibilibus suo modo assimilari; et sic
ex similitudine sensibilium utcumque possumus devenire in notitiam
intelligibilium. Est autem in sensibilibus aliquid quasi supremum quod
est actus, scilicet forma, et aliquid infimum quod est potentia
tantum, scilicet materia, et aliquid medium, scilicet compositum ex
materia et forma. Sic etiam in esse intelligibili considerandum est:
nam supremum intelligibile, quod est Deus, est actus purus;
substantiae vero intellectuales aliae sunt habentes aliquid de actu et
de potentia secundum esse intelligibile; infima vero intellectualium
substantiarum, per quam homo intelligit, est quasi in potentia tantum
in esse intelligibili. Huic etiam attestatur quod homo invenitur a
principio potentia tantum intelligens, et postmodum paulatim reducitur
in actum; et inde est quod id per quod homo intelligit, vocatur
intellectus possibilis.
|
|