|
Quia vero, ut dictum est, quanto substantia intellectualis est
altior, tanto formas intelligibiles universaliores habet, consequens
est ut intellectus humanus, quem possibilem diximus, inter alias
intellectuales substantias formas habeat minus universales, et inde est
quod formas intelligibiles a rebus sensibilibus accipit. Hoc etiam
aliter consideranti manifestum esse potest. Oportet enim formam esse
proportionatam susceptibili. Sicut igitur intellectus possibilis
humanus inter omnes substantias intellectuales propinquior invenitur
materiae corporali, ita necesse est quod eius formae intelligibiles
rebus materialibus sint maxime propinquae.
|
|