|
Considerandum autem quod formae in rebus corporeis particulares sunt,
et materiale esse habentes; in intellectu vero universales sunt, et
immateriales: quod quidem demonstrat intelligendi modus. Intelligimus
enim universaliter et immaterialiter. Modus autem intelligendi
speciebus intelligibilibus, quibus intelligimus, necesse est quod
respondeat. Oportet igitur, cum de extremo ad extremum non
perveniatur nisi per medium, quod formae a rebus corporeis ad
intellectum perveniant per aliqua media. Huiusmodi autem sunt
potentiae sensitivae, quae formas rerum materialium recipiunt sine
materia: fit enim in oculo species lapidis, sed non materia,
recipiuntur tamen in potentiis sensitivis formae rerum particulariter,
nam potentiis sensitivis non nisi particularia cognoscimus. Necesse
igitur fuit hominem, ad hoc quod intelligat, etiam sensus habere.
Huius autem signum est quod cui deficit unus sensus, deficit scientia
sensibilium quae illo sensu comprehenduntur, sicut caecus natus de
coloribus scientiam habere non potest.
|
|