|
Inde manifestum fit quod scientia rerum in intellectu nostro non
causatur per participationem aut influxum aliquarum formarum actu
intelligibilium per se subsistentium, sicut Platonici posuerunt, et
alii quidam ipsos sequentes, sed intellectus acquirit eam a rebus
sensibilibus, mediantibus sensibus. Sed cum in potentiis sensitivis
formae rerum sint particulares, ut dictum est, non sunt intelligibiles
actu, sed potentia tantum. Intellectus enim non nisi universalia
intelligit. Quod autem est in potentia, non reducitur in actum nisi
ab aliquo agente. Oportet igitur quod sit aliquod agens quod species
in potentiis sensitivis existentes faciat intelligibiles actu. Hoc
autem non potest facere intellectus possibilis, ipse enim magis est in
potentia ad intelligibilia quam intelligibilium activus. Necesse est
igitur ponere alium intellectum, qui species intelligibiles in potentia
faciat intelligibiles actu, sicut lumen facit colores visibiles
potentia, esse visibiles actu, et hunc dicimus intellectum agentem,
quem ponere non esset necesse, si formae rerum essent intelligibiles
actu, sicut Platonici posuerunt. Sic igitur ad intelligendum primo
necessarius est nobis intellectus possibilis, qui est receptivus
specierum intelligibilium; secundo intellectus agens qui facit
intelligibilia actu. Cum autem intellectus possibilis iam fuerit per
species intelligibiles perfectus, vocatur intellectus in habitu, cum
species intelligibiles iam sic habet ut eis possit uti cum voluerit,
medio quodam modo inter potentiam puram et actum completum. Cum vero
praedictas species in actu completo habuerit, vocatur intellectus in
actu. Sic enim actu intelligit res, cum species rei facta fuerit
forma intellectus possibilis: propter quod dicitur quod intellectus in
actu est intellectum in actu.
|
|