|
Necesse est autem secundum praemissa, intellectum quo homo
intelligit, incorruptibilem esse. Unumquodque enim sic operatur
secundum quod habet esse. Intellectus autem habet operationem in qua
non communicat sibi corpus, ut ostensum est, ex quo patet quod est
operans per seipsum. Ergo est substantia subsistens in suo esse.
Ostensum est autem supra, quod substantiae intellectuales sunt
incorruptibiles. Ergo intellectus quo homo intelligit, est
incorruptibilis. Adhuc. Proprium subiectum generationis et
corruptionis est materia. Intantum igitur unumquodque a corruptione
recedit, inquantum recedit a materia: ea enim quae sunt composita ex
materia et forma, sunt per se corruptibilia; formae autem materiales
sunt corruptibiles per accidens, et non per se; formae autem
immateriales, quae materiae proportionem excedunt, sunt
incorruptibiles omnino. Intellectus autem omnino secundum suam naturam
supra materiam elevatur, quod eius operatio ostendit: non enim
intelligimus aliqua nisi per hoc quod ipsa a materia separamus. Est
igitur intellectus secundum naturam incorruptibilis. Item. Corruptio
absque contrarietate esse non potest, nihil enim corrumpitur nisi a suo
contrario: unde corpora caelestia, in quibus non est contrarietas,
sunt incorruptibilia. Sed contrarietas longe est a natura
intellectus, in tantum quod ea quae secundum se sunt contraria, in
intellectu contraria non sunt: est enim contrariorum ratio
intelligibilis una, quia per unum intelligitur aliud. Impossibile est
igitur quod intellectus sit corruptibilis.
|
|