|
Forte autem aliquis dicet, quod intellectus quidem incorruptibilis
est, sed est unus in omnibus hominibus, et sic quod post corruptionem
omnium hominum remanet, non est nisi unum. Quod autem sit unus tantum
intellectus in omnibus, multipliciter adstrui potest. Primo quidem ex
parte intelligibilis. Quia si est alius intellectus in me, alius in
te, oportebit quod sit alia species intelligibilis in me, et alia in
te, et per consequens aliud intellectum quod ego intelligo, et aliud
quod tu. Erit ergo intentio intellecta multiplicata secundum numerum
individuorum, et ita non erit universalis, sed individualis. Ex quo
videtur sequi quod non sit intellecta in actu, sed in potentia tantum:
nam intentiones individuales sunt intelligibiles in potentia, non in
actu. Deinde quia, cum ostensum sit quod intellectus est substantia
subsistens in suo esse, substantiae autem intellectuales plures numero
non sint in specie una, ut supra etiam ostensum est, sequitur quod si
alius est intellectus in me et alius in te secundum numerum, quod sit
etiam alius specie, et sic ego et tu non sumus eiusdem speciei.
Item. Cum in natura speciei omnia individua communicent, oportet
poni aliquid praeter naturam speciei, secundum quod ab invicem
individua distinguuntur. Si igitur in omnibus hominibus est unus
intellectus secundum speciem, plures autem secundum numerum, oportet
ponere aliquid quod faciat numero differre unum intellectum ab alio.
Hoc autem non potest esse aliquid quod sit de substantia intellectus,
cum intellectus non sit compositus ex materia et forma. Ex quo
sequitur quod omnis differentia quae accipi posset secundum id quod est
de substantia intellectus, sit differentia formalis et diversificans
speciem. Relinquitur ergo quod intellectus unius hominis non possit
esse alius numero ab intellectu alterius, nisi propter diversitatem
corporum. Corruptis ergo corporibus diversis, videtur quod non
remaneant plures intellectus, sed unus tantum. Hoc autem quod
impossibile sit, evidenter apparet. Ad quod ostendendum, procedendum
est sicut proceditur contra negantes principia, ut ponamus aliquid quod
omnino negari non possit. Ponamus igitur quod hic homo, puta
Socrates vel Plato, intelligat: quod negare non posset respondens,
nisi intelligeret esse negandum. Negando igitur ponit: nam affirmare
et negare intelligentis est. Si autem hic homo intelligit, oportet
quod id quo formaliter intelligit, sit forma eius, quia nihil agit
nisi secundum quod est actu. Illud ergo quo agit agens, est actus
eius, sicut calor quo calidum calefacit, est actus eius. Intellectus
igitur quo homo intelligit, est forma huius hominis, et eadem ratione
illius. Impossibile est autem quod forma eadem numero sit diversorum
secundum numerum, quia diversorum secundum numerum, non est idem
esse. Unumquodque autem habet esse per suam formam. Impossibile est
igitur quod intellectus quo homo intelligit, sit unus in omnibus.
Huius autem rationis difficultatem aliqui cognoscentes, conantur
invenire viam evadendi. Dicunt enim, quod intellectus possibilis, de
quo supra est habitum, recipit species intelligibiles, quibus fit in
actu. Species autem intelligibiles sunt quodammodo in phantasmatibus.
Inquantum igitur species intelligibilis est in intellectu possibili et
in phantasmatibus quae sunt in nobis, intantum intellectus possibilis
continuatur et unitur nobiscum, ut sic per ipsum intelligere possimus.
Haec autem responsio omnino nulla est. Primo quidem, quia species
intelligibilis secundum quod est in phantasmatibus, est intellecta in
potentia tantum, secundum autem quod est in intellectu possibili, est
intellecta in actu. Secundum igitur quod est in intellectu possibili
non est in phantasmatibus, sed magis a phantasmatibus abstracta.
Nulla ergo remanet unio intellectus possibilis ad nos. Deinde dato
quod sit aliqua unio, non tamen sufficeret ad hoc quod faceret nos
intelligentes. Per hoc enim quod species alicuius est in intellectu,
non sequitur quod se ipsum intelligat, sed quod intelligatur: non enim
lapis intelligit, etiam si eius species sit in intellectu possibili.
Neque igitur per hoc quod species phantasmatum quae sunt in nobis,
sunt in intellectu possibili, sequitur quod nos simus intelligentes,
sed magis quod nos simus intellecti, vel potius phantasmata quae sunt
in nobis. Hoc autem evidentius apparet, si quis consideret
comparationem quam facit Aristoteles in III de anima, dicens, quod
intellectus se habet ad phantasmata sicut visus ad colores. Manifestum
est autem quod per hoc quod species colorum qui sunt in pariete, sunt
in visu, non habet paries quod videat, sed magis videatur. Neque
ergo etiam ex hoc quod species phantasmatum quae sunt in nobis, fiunt
in intellectu, sequitur quod nos simus intelligentes, sed quod simus
intellecti. Amplius, si nos per intellectum formaliter intelligimus,
oportet quod ipsum intelligere intellectus, sit intelligere hominis,
sicut eadem est calefactio ignis et caloris. Si igitur idem est
intellectus numero in me et in te, sequitur de necessitate quod
respectu eiusdem intelligibilis sit idem intelligere meum et tuum, dum
scilicet simul aliquid idem intelligimus; quod est impossibile: non
enim diversorum operantium potest esse una et eadem numero operatio.
Impossibile est igitur quod sit unus intellectus in omnibus. Sequitur
ergo quod si intellectus est incorruptibilis, ut ostensum est, quod
destructis corporibus remaneant plures intellectus secundum numerum
hominum. Ea vero quae in contrarium obiiciuntur, facile est solvere.
Prima enim ratio multipliciter deficit. Primo quidem concedimus idem
esse intellectum ab omnibus hominibus: dico autem intellectum id quod
est intellectus obiectum; obiectum autem intellectus non est species
intelligibilis, sed quidditas rei. Non enim scientiae intellectuales
omnes sunt de speciebus intelligibilibus, sed sunt de naturis rerum,
sicut etiam obiectum visus est color, non species coloris, quae est in
oculo. Quamvis igitur sint plures intellectus diversorum hominum, non
tamen est nisi unum intellectum apud omnes, sicut unum coloratum est
quod a diversis inspicientibus videtur. Secundo, quia non est
necessarium, si aliquid est individuum, quod sit intellectum in
potentia et non in actu, sed hoc est verum in illis tantum quae
individuantur per materiam: oportet enim illud quod est intellectum in
actu, esse immateriale. Unde substantiae immateriales, licet sint
quaedam individua per se existentia, sunt tamen intellecta in actu:
unde et species intelligibiles, quae sunt immateriales, licet sint
aliae numero in me et in te, non propter hoc perdunt quin sint
intelligibiles actu; sed intellectus intelligens per eas suum obiectum
reflectitur supra se ipsum intelligendo ipsum suum intelligere, et
speciem qua intelligit. Deinde considerandum est, quod si ponatur
unus intellectus omnium hominum, adhuc est eadem difficultas, quia
adhuc remanet multitudo intellectuum, cum sint plures substantiae
separatae intelligentes, et ita sequeretur secundum eorum rationem quod
intellecta essent secundum numerum diversa, et per consequens
individualia, et non intellecta in actu primo. Patet igitur quod
praemissa ratio si aliquid necessitatis haberet, auferret pluralitatem
intellectuum simpliciter, et non solum in hominibus. Unde cum haec
conclusio sit falsa, manifestum est quod ratio non ex necessitate
concludit. Secunda ratio solvitur facile, si quis consideret
differentiam intellectualis animae ad substantias separatas. Anima
enim intellectiva ex natura suae speciei hoc habet ut uniatur alicui
corpori ut forma, unde et in definitione animae cadit corpus, et
propter hoc secundum habitudinem ad diversa corpora diversificantur
animae secundum numerum, quod non est in substantiis separatis. Ex
quo etiam patet qualiter tertia ratio sit solvenda. Non enim anima
intellectiva ex natura suae speciei habet corpus partem sui, sed
unibilitatem ad ipsum: unde per hoc quod est unibilis diversis
corporibus, diversificatur secundum numerum, quod etiam manet in
animabus, corporibus destructis: sunt enim unibiles corporibus
diversis, licet non actu unitae.
|
|