|
Fuerunt autem quidam, qui licet concederent intellectum possibilem
diversificari in hominibus, posuerunt tamen intellectum agentem unum
respectu omnium esse. Quae quidem opinio licet sit tolerabilior quam
praemissa, similibus tamen rationibus confutari potest. Est enim
actio intellectus possibilis recipere intellecta et intelligere ea;
actio autem intellectus agentis facere intellecta in actu abstrahendo
ipsa. Utrumque autem horum huic homini convenit: nam hic homo, ut
Socrates vel Plato, et recipit intellecta, et abstrahit, et
intelligit abstracta. Oportet igitur quod tam intellectus possibilis
quam intellectus agens uniatur huic homini ut forma, et sic oportet
quod uterque multiplicetur numero secundum numerum hominum. Item.
Agens et patiens oportet esse ad invicem proportionata, sicut materia
et forma, nam materia fit in actu ab agente; et inde est quod cuilibet
potentiae passivae respondet potentia activa sui generis. Actus enim
et potentia unius generis sunt. Intellectus autem agens comparatur ad
possibilem sicut potentia activa ad passivam, ut ex dictis patet.
Oportet igitur utrumque esse unius generis. Cum igitur intellectus
possibilis non sit secundum esse separatus a nobis, sed unitus nobis ut
forma, et multiplicetur secundum multitudinem hominum, ut ostensum
est, necesse est etiam quod intellectus agens sit aliquid unitum nobis
formaliter, et multiplicetur secundum numerum hominum.
|
|