|
Cum autem intellectus agens et possibilis nobis formaliter uniantur,
necesse est dicere quod in eadem essentia animae conveniant. Omne enim
quod alicui unitur formaliter, unitur ei per modum formae
substantialis, aut per modum formae accidentalis. Si igitur
intellectus possibilis et agens uniantur homini per modum formae
substantialis, cum unius rei non sit nisi una forma substantialis,
necesse est dicere quod intellectus possibilis et agens conveniant in
una essentia formae, quae est anima. Si vero uniantur homini per
modum formae accidentalis, manifestum est quod neutrum potest esse
accidens corpori; et ex hoc quod operationes eorum sunt absque organo
corporali, ut supra ostensum est, sequitur quod uterque eorum sit
accidens animae. Non est autem in uno homine nisi una anima. Oportet
igitur quod intellectus agens et possibilis in una essentia animae
conveniant. Item. Omnis actio quae est propria alicui speciei, est
a principiis consequentibus formam quae dat speciem. Intelligere autem
est operatio propria humanae speciei. Oportet igitur quod intellectus
agens et possibilis, qui sunt principia huius operationis, sicut
ostensum est, consequantur animam humanam, a qua homo habet speciem.
Non autem sic consequuntur eam quasi ab ipsa procedentia in corpus,
quia, ut ostensum est, praedicta operatio est sine organo corporali.
Cuius autem est potentia, eius et actio. Relinquitur ergo quod
intellectus possibilis et agens conveniant in una essentia animae.
|
|