|
Considerandum autem relinquitur quomodo hoc possit esse. Videtur enim
circa hoc aliqua difficultas suboriri. Intellectus enim possibilis est
in potentia ad omnia intelligibilia. Intellectus autem agens facit
intelligibilia in potentia esse intelligibilia in actu, et sic oportet
quod comparetur ad ea sicut actus ad potentiam. Non videtur autem
possibile quod idem respectu eiusdem sit in potentia et in actu. Sic
igitur impossibile videtur quod in una substantia animae conveniant
intellectus possibilis et agens. Haec autem dubitatio de facili
solvitur, si quis consideret qualiter intellectus possibilis sit in
potentia respectu intelligibilium, et qualiter intellectus agens faciat
ea esse in actu. Est enim intellectus possibilis in potentia ad
intelligibilia secundum quod non habet in sui natura aliquam
determinatam formam rerum sensibilium, sicut pupilla est in potentia ad
omnes colores. Inquantum ergo phantasmata a rebus sensibilibus
abstracta sunt similitudines determinatarum rerum sensibilium,
comparantur ad intellectum possibilem sicut actus ad potentiam: sed
tamen phantasmata sunt in potentia ad aliquid quod anima intellectiva
habet in actu, scilicet esse abstractum a materialibus conditionibus.
Et quantum ad hoc anima intellectiva comparatur ad ipsam ut actus ad
potentiam. Non est autem inconveniens quod aliquid respectu eiusdem
sit in actu et in potentia secundum diversa: propter hoc enim naturalia
corpora agunt et patiuntur ad invicem, quia utrumque est in potentia
respectu alterius. Sic igitur non est inconveniens quod eadem anima
intellectiva sit in potentia respectu omnium intelligibilium, prout
ponitur in ea intellectus possibilis, et comparetur ad ea ut actus,
prout ponitur in ea intellectus agens. Et hoc manifestius apparebit ex
modo quo intellectus facit intelligibilia in actu. Non enim
intellectus agens sic facit intelligibilia in actu quasi ab ipso
effluant in intellectum possibilem. Sic enim non indigeremus
phantasmatibus et sensu ad intelligendum; sed facit intelligibilia in
actu abstrahendo ea a phantasmatibus, sicut lumen facit quodammodo
colores in actu, non quasi habeat eos apud se, sed inquantum dat eis
quodammodo visibilitatem. Sic igitur aestimandum est unam esse animam
intellectivam quae caret naturis rerum sensibilium et potest eas
recipere per modum intelligibilem, et quae phantasmata facit
intelligibilia in actu abstrahendo ab eis species intelligibiles. Unde
potentia eius secundum quam est receptiva intelligibilium specierum,
dicitur intellectus possibilis; potentia autem eius secundum quam
abstrahit species intelligibiles a phantasmatibus, vocatur intellectus
agens, qui est quasi quoddam lumen intelligibile, quod anima
intellectiva participat ad imitationem superiorum substantiarum
intellectualium.
|
|