|
Non solum autem intellectus agens et possibilis in una essentia animae
humanae conveniunt, sed etiam omnes aliae potentiae, quae sunt
principia operationum animae. Omnes enim huiusmodi potentiae
quodammodo in anima radicantur: quaedam quidem, sicut potentiae
vegetativae et sensitivae partis, in anima sunt sicut in principio, in
coniuncto autem sicut in subiecto, quia earum operationes coniuncti
sunt, et non solum animae: cuius est enim actio, eius est potentia;
quaedam vero sunt in anima sicut in principio et in subiecto, quia
earum operationes sunt animae absque organo corporali, et huiusmodi
sunt potentiae intellectivae partis. Non est autem possibile esse
plures animas in homine. Oportet igitur quod omnes potentiae animae ad
eamdem animam pertineant.
|
|