|
Quod autem impossibile sit esse plures animas in uno corpore, sic
probatur. Manifestum est enim animam esse formam substantialem
habentis animam, ex hoc quod per animam animatum genus et speciem
sortitur. Impossibile est autem plures formas substantiales eiusdem
esse rei. Forma enim substantialis in hoc differt ab accidentali,
quia forma substantialis facit esse hoc aliquid simpliciter; forma
autem accidentalis advenit ei quod iam est hoc aliquid, et facit ipsum
esse quale vel quantum, vel qualiter se habens. Si igitur plures
formae substantiales sint unius et eiusdem rei, aut prima earum facit
hoc aliquid, aut non. Si non facit hoc aliquid, non est forma
substantialis. Si autem facit hoc aliquid, ergo omnes formae
consequentes adveniunt ei quod iam est hoc aliquid. Nulla igitur
consequentium erit forma substantialis, sed accidentalis. Sic igitur
patet quod impossibile est formas substantiales esse plures unius et
eiusdem rei. Neque igitur possibile est plures animas in uno et eodem
esse. Adhuc: patet quod homo dicitur vivens secundum quod habet
animam vegetabilem, animal autem secundum quod habet animam
sensitivam, homo autem secundum quod habet animam intellectivam. Si
igitur sunt tres animae in homine, scilicet vegetabilis, sensibilis et
rationalis, sequitur quod homo secundum aliam animam ponatur in
genere, et secundum aliam speciem sortiatur. Hoc autem est
impossibile: sic enim ex genere et differentia non fieret unum
simpliciter, sed unum per accidens, vel quasi congregatum, sicut
musicum et album, quod non est esse unum simpliciter. Necesse est
igitur in homine unam tantum animam esse.
|
|