|
Videntur autem quaedam huic sententiae adversari. Primo quidem quia
differentia comparatur ad genus ut forma ad materiam. Animal autem est
genus hominis, rationale autem est differentia constitutiva eius. Cum
igitur animal sit corpus animatum anima sensitiva, videtur quod corpus
animatum anima sensitiva adhuc sit in potentia respectu animae
rationalis, et sic anima rationalis esset anima alia a sensitiva.
Item. Intellectus non habet organum corporale; sensitivae autem
potentiae et nutritivae habent organum corporale. Impossibile igitur
videtur quod eadem anima sit et intellectiva et sensitiva, quia non
potest esse idem separatum et non separatum. Adhuc. Anima rationalis
est incorruptibilis, ut supra ostensum est, vegetabilis autem anima et
sensibilis sunt corruptibiles, quia sunt actus corruptibilium
organorum. Non est igitur eadem anima vegetabilis et sensibilis et
rationalis, cum impossibile sit idem esse corruptibile et
incorruptibile. Praeterea. In generatione hominis apparet vita,
quae est per animam vegetabilem, antequam conceptum appareat esse
animal per sensum et motum, et prius demonstratur animal esse per motum
et sensum quam habeat intellectum. Si igitur est eadem anima per quam
conceptum primo vivit vita plantae, secundo vita animalis, et tertio
vita hominis, sequeretur quod vegetabilis, sensibilis et rationalis
sint ab exteriori principio, vel etiam intellectiva sit ex virtute quae
est in semine. Utrumque autem horum videtur inconveniens: quia cum
operationes animae vegetabilis et sensibilis non sint sine corpore, nec
earum principia sine corpore possunt esse; operatio autem animae
intellectivae est sine corpore, et sic impossibile videtur quod aliqua
virtus in corpore sit eius causa. Impossibile igitur videtur quod
eadem anima sit vegetabilis, sensibilis et rationalis.
|
|