|
Ad huiusmodi igitur dubitationes tollendas considerandum est, quod
sicut in numeris species diversificantur per hoc quod una earum super
alteram addit, ita etiam in rebus materialibus una species aliam in
perfectione excedit. Quidquid enim perfectionis est in corporibus
inanimatis, hoc habent plantae, et adhuc amplius; et rursus quod
habent plantae, habent animalia, et aliquid plus; et sic quousque
veniatur ad hominem, qui est perfectissimus inter creaturas corporeas.
Omne autem quod est imperfectum, se habet ut materia respectu
perfectioris. Et hoc quidem in diversis manifestum est. Nam elementa
sunt materia corporum similium partium; et rursus corpora similium
partium sunt materia respectu animalium. Et similiter in uno et eodem
considerandum est. Quod enim in rebus naturalibus ad altiorem gradum
perfectionis attingit, per suam formam habet quidquid perfectionis
convenit inferiori naturae, et per eamdem habet id quod eidem de
perfectione superadditur, sicut planta per suam animam habet quod sit
substantia, et quod sit corporea, et ulterius quod sit animatum
corpus. Animal autem per suam animam habet haec omnia, et ultra,
quod sit sentiens; homo autem super haec omnia habet per suam animam
quod sit intelligens. Si igitur in re aliqua consideretur id quod ad
inferioris gradus perfectionem pertinet, erit materiale respectu eius
quod pertinet ad perfectionem superioris gradus, puta, si consideretur
in animali quod habet vitam plantae, hoc est quodammodo materiale
respectu eius quod pertinet ad vitam sensitivam, quae est propria
animali. Genus autem non est materia, alioquin non praedicaretur de
toto, sed est aliquid a materia sumptum: denominatio enim rei ab eo
quod est materiale in ipsa, est genus eius; et per eumdem modum
differentia sumitur a forma. Et propter hoc, corpus vivum seu
animatum, est genus animalis, sensibile autem differentia constitutiva
ipsius; et similiter animal est genus hominis, et rationale
differentia constitutiva eius. Quia igitur forma superioris gradus
habet in se omnes perfectiones inferioris gradus, non est alia forma
secundum rem a qua sumitur genus, et a qua sumitur differentia, sed ab
eadem forma, secundum quod habet inferioris gradus perfectionem,
sumitur genus; secundum vero quod habet perfectionem superioris
gradus, sumitur ab ea differentia. Et sic patet quod quamvis animal
sit genus hominis, et rationale sit differentia constitutiva eius, non
tamen oportet quod sit in homine alia anima sensitiva et alia
intellectiva, ut prima ratio obiiciebat. Per eadem autem apparet
solutio secundae rationis. Dictum est enim quod forma superioris
speciei comprehendit in se omnes inferiorum graduum perfectiones.
Considerandum est autem, quod tanto species materialis est altior,
quanto minus fuerit materiae subiecta, et sic oportet quod quanto
aliqua forma est nobilior, tanto magis super materiam elevetur: unde
anima humana, quae est nobilissima materialium formarum, ad summum
elevationis gradum pertingit, ut scilicet habeat operationem absque
communicatione materiae corporalis; tamen quia eadem anima inferiorum
graduum perfectiones comprehendit, habet nihilominus et operationes in
quibus communicat materia corporalis. Manifestum est autem quod
operatio procedit a re secundum eius virtutem. Oportet igitur quod
anima humana habeat aliquas vires sive potentias quae sunt principia
operationum quae exercentur per corpus, et has oportet esse actus
aliquarum partium corporis, et huiusmodi sunt potentiae vegetativae et
sensitivae partis. Habet etiam aliquas potentias quae sunt principia
operationum quae sine corpore exercentur, et huiusmodi sunt
intellectivae partis potentiae, quae non sunt actus aliquorum
organorum. Et ideo intellectus tam possibilis quam agens dicitur
separatus, quia non habent organa quorum sunt actus, sicut visus et
auditus, sed sunt tantum in anima, quae est corporis forma. Unde non
oportet, propter hoc quod intellectus dicitur separatus et caret organo
corporali, non autem sensus, quod alia sit anima intellectiva et
sensitiva in homine. Ex quo etiam patet quod nec ex hoc cogimur ponere
aliam animam intellectivam et aliam sensitivam in homine, quia anima
sensitiva est corruptibilis, intellectiva incorruptibilis, ut alia
ratio procedebat. Esse enim incorruptibile competit intellectivae
parti inquantum est separata. Sicut igitur in eadem essentia animae
fundantur potentiae quae sunt separatae, ut dictum est, et non
separatae, ita nihil prohibet quasdam potentiarum animae simul cum
corpore deficere, quasdam autem incorruptibiles esse. Secundum etiam
praedicta patet solutio quartae obiectionis. Nam omnis motus naturalis
paulatim ex imperfecto ad perfectum procedit; quod tamen aliter accidit
in alteratione et generatione. Nam eadem qualitas suscipit magis et
minus: et ideo alteratio, quae est motus in qualitate, una et
continua existens, de potentia ad actum procedit de imperfecto ad
perfectum. Forma vero substantialis non recipit magis et minus, quia
esse substantiale uniuscuiusque est indivisibiliter se habens. Unde
naturalis generatio non procedit continue per multa media de imperfecto
ad perfectum, sed oportet esse ad singulos gradus perfectionis novam
generationem et corruptionem. Sic igitur in generatione hominis
conceptum quidem primo vivit vita plantae per animam vegetabilem;
deinde remota hac forma per corruptionem, acquirit quadam alia
generatione animam sensibilem, et vivit vita animalis; deinde remota
hac anima per corruptionem, introducitur forma ultima et completa,
quae est anima rationalis, comprehendens in se quidquid perfectionis in
praecedentibus formis erat.
|
|