|
Haec autem ultima et completa forma, scilicet anima rationalis, non
educitur in esse a virtute quae est in semine, sed a superiori agente.
Virtus enim quae est in semine, est virtus corporis cuiusdam. Anima
autem rationalis excedit omnem corporis naturam et virtutem, cum ad
eius intellectualem operationem nullum corpus pertingere possit. Cum
igitur nihil agat ultra suam speciem, eo quod agens est nobilius
patiente, et faciens facto, impossibile est quod virtus alicuius
corporis producat animam rationalem: neque igitur virtus quae est in
semine. Adhuc. Secundum quod unumquodque habet esse de novo, sic de
novo competit ei fieri: nam eius est fieri cuius est et esse, ad hoc
enim aliquid fit ut sit. Eis igitur quae secundum se habent esse,
competit per se fieri, sicut rebus subsistentibus; eis autem quae per
se non habent esse, non competit per se fieri, sicut accidentibus, et
formis materialibus. Anima autem rationalis secundum se habet esse,
quia secundum se habet operationem, ut ex dictis patet. Animae igitur
rationali secundum se competit fieri. Cum igitur non sit composita ex
materia et forma, ut supra ostensum est, sequitur quod non possit
educi in esse nisi per creationem. Solius autem Dei est creare, ut
supra ostensum est. A solo igitur Deo anima rationalis in esse
producitur. Hoc etiam rationabiliter accidit. Videmus enim in
artibus ad invicem ordinatis, quod suprema ars inducit ultimam formam;
artes autem inferiores disponunt materiam ad ultimam formam.
Manifestum est autem quod anima rationalis est ultima et perfectissima
forma quam potest consequi materia generabilium et corruptibilium.
Convenienter igitur naturalia agentia in inferiora causant praecedentes
dispositiones et formas; supremum vero agens, scilicet Deus, causat
ultimam formam, quae est anima rationalis.
|
|