|
Non tamen credendum est animam rationalem esse de substantia Dei,
secundum quorumdam errorem. Ostensum est enim supra quod Deus simplex
et indivisibilis est. Non igitur animam rationalem corpori unit quasi
eamdem a sua substantia separando. Item. Ostensum est supra quod
impossibile est Deum esse formam alicuius corporis. Anima autem
rationalis unitur corpori ut forma. Non igitur est de substantia
Dei. Adhuc. Ostensum est supra quod Deus non movetur neque per se
neque per accidens, cuius contrarium in anima rationali apparet:
mutatur enim de ignorantia ad scientiam, et de vitio ad virtutes. Non
est igitur de substantia Dei.
|
|