|
Ex his autem quae supra ostensa sunt, ex necessitate concluditur,
quod illa quae non possunt produci in esse nisi per creationem, a Deo
immediate sint. Manifestum est autem quod corpora caelestia non
possunt produci in esse nisi per creationem. Non enim potest dici quod
ex materia aliqua praeiacenti sunt facta, quia sic essent generabilia
et corruptibilia et contrarietati subiecta, quod eis non competit, ut
motus eorum declarat: moventur enim circulariter, motus autem
circularis non habet contrarium. Relinquitur igitur quod corpora
caelestia sint immediate in esse a Deo producta. Similiter etiam
elementa secundum se tota non sunt ex aliqua materia praeiacenti, quia
illud quod praeexisteret, haberet aliquam formam; et sic oporteret
quod aliquod corpus aliud ab elementis esset prius eis in ordine causae
materialis. Si tamen materia praeexistens elementis haberet formam
aliam, oporteret quod unum eorum esset aliis prius in eodem ordine, si
materia praecedens formam elementi haberet formam aliam. Oportet
igitur etiam ipsa elementa immediate esse a Deo producta. Multo
igitur magis impossibile est substantias incorporeas et invisibiles ab
aliquo alio creari: omnes enim huiusmodi substantiae immateriales
sunt. Non enim potest esse materia nisi dimensioni subiecta, secundum
quam materia distinguitur, ut ex una materia fieri possint. Unde
impossibile est quod ex materia praeiacenti causentur. Relinquitur
igitur quod per creationem solum a Deo producuntur in esse: et propter
hoc fides Catholica confitetur Deum esse creatorem caeli et terrae,
et omnium visibilium, nec non etiam invisibilium.
|
|