|
Ex hoc autem ostenditur quod Deus res in esse produxerit non naturali
necessitate, sed voluntate. Ab uno enim naturali agente non est
immediate nisi unum; agens autem voluntarium diversa producere potest:
quod ideo est, quia omne agens agit per suam formam. Forma autem
naturalis, per quam naturaliter aliquid agit, unius una est; formae
autem intellectivae, per quas aliquid voluntate agit, sunt plures.
Cum igitur a Deo immediate plura producantur in esse, ut iam ostensum
est, manifestum est quod Deus in esse res produxit voluntate, et non
naturali necessitate. Adhuc. Agens per intellectum et voluntatem est
prius in ordine agentium agente per necessitatem naturae: nam agens per
voluntatem praestituit sibi finem propter quem agit; agens autem
naturale agit propter finem sibi ab alio praestitutum. Manifestum est
autem ex praemissis, Deum esse primum agens. Est igitur agens per
voluntatem, et non per necessitatem naturae. Item. Ostensum est in
superioribus, Deum esse infinitae virtutis. Non igitur determinatur
ad hunc effectum vel illum, sed indeterminate se habet ad omnes. Quod
autem indeterminate se habet ad diversos effectus, determinatur ad unum
producendum per desiderium, vel per determinationem voluntatis; sicut
homo qui potest ambulare et non ambulare, quando vult ambulat.
Oportet igitur quod effectus a Deo procedant secundum determinationem
voluntatis. Non igitur agit per necessitatem naturae, sed per
voluntatem. Inde est quod fides Catholica Deum omnipotentem non
solum creatorem, sed etiam factorem nominat: nam facere proprie est
artificis qui per voluntatem operatur. Et quia omne agens
voluntarium, per conceptionem sui intellectus agit, quae verbum ipsius
dicitur, ut supra ostensum est, verbum autem Dei filius est: ideo
fides Catholica confitetur de filio, quod per eum omnia facta sunt.
|
|